monumenta.ch > Plinius > sectio 233

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 233
{XCV} asinis a fetu dolent, ideo sexto mense arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. quibus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et caprae binas. quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus, haec plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas, volgares binis minus; similiter canes. alia ventre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut leaenae. elephans tantum sub armis duas nec in pectore, sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos habentium.